- CLARUS vulgo CALAMO
- CLARUS, vulgo CALAMOIoniae civitas, Apollinis oraculô nobilis, iuxta Colophonem. Hanc Mauto Tiresiae filia condidit, fugiens Thebanorum victores Epigonos. Quae cum patriae cladem lugeret et suam, manantibus ubertim lacrimis fontem fecit, unde Claros, ὐπο τȏυ κλαίειν, lacus appellatus, cuius haustus vaticiniorum, sed et letalium morborum causa. Strab. l. 14. Pausan. l. 7 Nearchus vero auctor est, inde huic urbi nomen factum, quod Apollini per sortem Claros obtigit. Nam sortem Graeci κλῆρον, Dorici Κλᾶρον vocant. Hinc Apollo Clarius dictus est, qui illic et fanum habnit, in quo responsa epotâ aquâ edebantur. Est et Clarus insula montosa, in mari Myrtoo, et ipsa Apollini sacra, hodie Calamo. Plin. l. 5. c. 31. Davity, descr. Asiae, p. 52. de qua nonnulli intelligunt illud Ovidii, l. 1. Met. v. 515.---- Mihi Delphica tellusEt Claros et Tenedos, Pataraeaque regia servit.Idem, l. 2. de Arte, v. 80.Et Paros et Clario Delos amata Deo.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.